- CODICARII
- CODICARIIqui caudicariis navibus, ex tabulis nempe crassioribus confectis, quibus allatum classe ex Sicilia, Sardinia, Africa, Aegypto aut Gallia frumentum per Tiberim in urbem inferebatur, praeerant. Lapis antiquus ad Smetium Inscr. Mensores portuenses, quibus vetus Fuit cum Caudicariis diuturnumque certamen. Vide Thom. Dempster. in Iob. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. 38. Paralipom. Navium vero Codicariarum mentio, apud Varronem, de Vita Pop. Rom. 1. 3. Quod antiqui pluris tabulas coniunctas codices dicebant, a quo in Tiberi naves Codicarias Appellamus. Cuiusmodi naves πάκτονας Graeci vocabant, a verbo πηγνύειν, quod ex pluribu lignis inter se alligatis compingerentur; Ratellos vel Radellos Galli hodierni: Similesque erant διαπλοκίνοις Straboni memoratis, quae erant navigia ex papyro texta, quibus in Nilo Aegyptii utebantur, Salmas. ad Solin. p. 1116.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.